[138] EPISTOLA XXXVIII.

THEODORUS BEZA

SIBRANDO LUBBERTO.

Magnum opus praestitisti, Vir Eximie, & summe observande frater, tam docte & solide, addo etiam tam graviter simul & tam perspicue explicatis Christianorum dogmatum principiis, & contraria refutata sententia. Itaque DEO gratias ago quod, pro bonitate singulari sua, novas subinde faces accendat, quibus & ipsius viritas splendeat illustrius, & tenebrionibus istis oculi magis ac magis perstringantur. Tibi vero pretiosa haec •χαρισματα• gratulor, & ut cum Paulo nostro loquar, •αναξωπυρειν•. Ad me quod attinet, quamdiu me volet Dominus spirare, & aliqua frui quiete & valetudine, conferam quod mihi dabitur otium ad sedatiora studia. Et utinam mihi per adversarios in hac mea senecta, sedatiore deinceps scribendi genere uti liceret. Sed ecce contra quasi neque exteri veritatis hostes nobis exercendis non sufficiant, nec domi sit satis turbarum, duo ex Anglia prodierunt Scriptores, in Presbyteria nostra conjurati: alter tamen ab altero in multis dissentiens: quibus si tertius addatur Erastus ille redivivus, triceps profecto monstrum Anglia nuper pepererit. Ego vero quid hic agerem, tot praesertim calumniis & convitiis ab altero, una cum magno illo Calvino, impetitus? Dissimulare tamen hanc injuriam mihi certum est, & semel constitutum. Veritatem enim per meum latus confossam deserere vel potius prodere fuit nefas. Saraviae igitur quid responderim ex reipsa cognosces. Alterum autorum autem illum petulantissimum convitiatorem adhuc mihi visum est contemtu & silentio ulcisci. Vos autem quibus notior est Saravia, quam mihi, & quos ista non minus quam nos attingunt, an hic conticescetis? Tibi quidem certe, Generosissime & omni virtutem genere ornatissime Domine Marnixi, nisi valde fallor, servatur haec palma: & hoc beneficium a te petenti BEZAE, quem quum juniorem dilexeris, senem profecto amare non destitisti, num possis veritatis simul & amici patrocinium denegare? Sed de hoc tamen videritis. Tantum dico stare Ecclesiam (nisi quatenus extraordinario DEI robore fulcitur) non posse jurisdictione Ecclesiastica vel abolita, quod contendit Erastus, vel ad civilem Magistratum translata, quod vult ille convitiator, vel, ex Saraviae sententia, Episcopali dominante gradu, nisi forte quae sit istorum sententia non intelligo. Et de his quidem hactenus. Ad res autem nostras quod attinet, ut uno verbo omnia. Geneva, si nunc alia ulla sub coelo civitas vere, quod ad humana praesidia attinet nunc unius DEI manu stat. Vos illam, si unquam alias, precibus vestris assiduis juvate. Plura vetat pudor a vobis postulare, quibus tam multa jam debemus. Fratres omnes velim quam officiosissime & a nostro toto coetu, & a me salutari, & quidem nominatim D. LIDIUM nostrum, & D. TAFFINUM, quibus privatim eram de his ipsis rebus scripturus, nisi jam essem dictandis literis prorsus defatigatus. Bene Vale, vir Eximie, & summe observande frater. DOMINUS IESUS tibi sanctisque tuis laboribus quam cumulatissime benedicat. Geneva XX. Augusti. MDXCII.